monumenta.ch > Augustinus > sectio 17

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 76, 17
Redemisti in brachio tuo populum tuum. Brachio tuo: hoc est virtute tua. Et brachium Domini cui revelatum est ? Redemisti in brachio tuo populum tuum, filios Israel, et Ioseph. Quomodo quasi duos populos, filios Israel, et Ioseph? Nonne filii Ioseph in filiis Israel? Ita plane. Hoc scimus, hoc legimus, hoc Scriptura clamat, hoc veritas indicat, quoniam Israel, idem qui Iacob, habuit filios duodecim, inter quos unus erat Ioseph; et ex duodecim filiis Israel quotquot nati sunt, ad populum Israel pertinent. Quomodo ergo ait: Filios Israel et Ioseph? Nescio quid hic distinguendum admonuit. Perscrutemur spiritum nostrum: fortassis ibi aliquid posuit Deus, quem debemus et nocte quaerere manibus nostris, ut non decipiamur; forte inveniemus et nos in hac distinctione filios Israel, et Ioseph. Per Ioseph alium populum intelligi voluit; Gentium populum intelligi voluit. Quare gentium populum per Ioseph? Quia Ioseph venditus est in Aegyptum a fratribus suis . Ille Ioseph cui fratres inviderunt, et eum in Aegyptum vendiderunt, venditus in Aegyptum, laboravit, humiliatus est; agnitus, exaltatus, floruit, imperavit. Et his omnibus quid significavit? Quid, nisi Christum a fratribus venditum, eiectum de terra sua, tanquam in Aegyptum Gentium? Ibi primo humiliatum, quando persecutiones martyres patiebantur: nunc exaltatum, sicut videmus; quoniam impletum est in eo, Adorabunt eum omnes reges terrae; omnes gentes servient illi . Ergo Ioseph populus ex Gentibus; Israel vero populus ex gente Hebraeorum. Redemit populum suum Deus, filios Israel et Ioseph. Per quid? Per lapidem angularem, in quo duo parietes copulati sunt. .